라틴어 문장 검색

in hoc monte dicitur altus Iuppiter, ut Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1719)
Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:3)
paelices caelum tenent, hinc Arctos alta parte glacialis poli sublime classes sidus Argolicas agit;
(세네카, Hercules Furens 1:3)
Cum vero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus tribuantur honores, ipsae [autem] per se mentes aeris altiora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae aevo inmortali non modo sententias sed etiam figuras eorum posteris cogunt esse notas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말49)
post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit, arduum tribunal alti victor ascendit Patris, inclytam caelo reportans passionis gloriam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae53)
quorum supereminet unus ut meritis sic sede locus, qui continet alta scrutantes ratione viros quid machina caeli, quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer, quid noctis lucisque vices, quid menstrua lunae incrementa parent, totidem cur damna sequantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium16)
"Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:17)
At cum regna senex caeli Saturnus haberet, Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 825)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)
"ceu regia caeli adtemptata tui, sic te pro turribus altis vidimus urgentem nubes, laetique benignum fulmen et auditos proavis adgnoscimus ignes, accipe nunc pecudes et magni turis acervos votivumque marem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권97)
Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:48)
quidam 'alto' caelo accipiunt, quia ait 'iam caelum terramque'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1265)
Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis- ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra caelum tamen flectuntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 16:5)
Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:5)
[Inter Cyaneas, Ephyraea cacumina, cautes qua super Idalium levat Orithyion in aethram exesi sale montis apex, ubi forte vagantem dum fugit et fixit trepidus Symplegada Tiphys, atque recurrentem ructatum ad rauca Maleam,] exit in Isthmiacum pelagus claudentibus alis saxorum de rupe sinus, quo saepe recessu sic tamquam toto coeat de lumine caeli, artatur collecta dies tremulasque per undas insequitur secreta vadi, transmittitur alto perfusus splendore latex, mirumque relatu, lympha bibit solem tenuique inserta fluento perforat arenti radio lux sicca liquorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION