라틴어 문장 검색

at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:7)
Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:6)
inrubuit caeli plaga sidere mixto, occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque, et coiere arcus et respondere pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권282)
Nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et noo (gr.), mente nominant, ex illo purissimo fonte, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora coeli, et siderum quae condidit, prima animavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:21)
De copia hujus fontis ipsa Dei bonitas animavit prius coeli corpora ac siderum, hoc est ipsos angelos vel coelestes spiritus, qui ante hominem conditi sunt, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:1)
Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, quam celeri motu rerum simulacra ferantur, quod simul ac primum sub diu splendor aquai ponitur, extemplo caelo stellante serena sidera respondent in aqua radiantia mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:4)
nec enim alibi, nisi in caelo, sunt sidera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 14)
Et, si ad rem pertinet, quo modo caelo adfecto conpositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis etiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 145:1)
et, si ad rem pertinet, quo modo caelo affecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id necesse est etiam in rebus inanimis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 145:2)
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:4)
Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:1)
non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent.
(세네카, 행복론, Liber VII 40:5)
Quae polum stellis variis inauras, Aetheris nostri solium serenans Siderum gemmis, varioque coelum Milite complens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:7)
ocius inde scandit inaccessos brumali sidere montes nil hiemis caelive memor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:115)
"Populator Achivae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens et ruptas animis spirans inmanibus Alpes iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris tutior auxilio brumae (quo gentibus illis sidere consueti favet inclementia caeli) meque minabatur calcato obsidere vallo spem vano terrore fovens, si forte, remotis praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem condicione fidem;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:193)

SEARCH

MENU NAVIGATION