라틴어 문장 검색

nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- dior enecat infirmum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:2)
Nam quae limo caenoque lita sunt,ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:1)
Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:3)
Siquidem prae- cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 4:2)
Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones enecandi sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:1)
Itaque praecipiunt eos enecari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:5)
Praeterea ut tineae everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 8:1)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato vinctae legiones!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장6)
infectos caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장15)
et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장4)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)
ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:3)
damnatorum liberi urbe pulsi enecti que ueneno aut fame;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION