라틴어 문장 검색

referre vultus - prorutus tumulo cinis mergetur?
(세네카, Troades 668:1)
quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:5)
inde tori riparum et proruta turbant gramina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권373)
et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:3)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 528:1)
dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:1)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)
albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:1)
ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et Romana per apertum recenti strage iter invasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 314:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION