라틴어 문장 검색

arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:2)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
sive erycis fines Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5701)
crudo caestu aut crudeli, aut duro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 691)
'caestus' autem per diphthongon pugilum arma significat, habet etiam pluralem numerum et est quartae formae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 693)
caestus et arma ἑ`ν δια` δυοῖν:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4101)
'arma' id est caestus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4102)
caestus artemque reponit et arma deposuit et arti renuntiavit, id est κατάλυσιν fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4841)
ingenti fragmine montis supra dicti saxi exaggeratio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5661)
fragmina antique dictum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3061)
ramea fragmenta fracta de ramis, id est ramorum fragmina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3031)
Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et - quod est in liberis amabilius - adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 1:1)
pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:9)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
caestibus et iaculis et misso pondere saxi brachia per lusus experienda dabant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권228)

SEARCH

MENU NAVIGATION