라틴어 문장 검색

pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:20)
caestibus et iaculis et misso pondere saxi brachia per lusus experienda dabant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권228)
Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:2)
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:13)
nec quisquam ex agmine tanto audet adire virum manibusque inducere caestus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:9)
" Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:9)
"Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:15)
et tu Troianos exue caestus."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:23)
Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, et paribus palmas amborum innexuit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:2)
" Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta libravit dextra media inter cornua caestus, arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:12)
hic victor caestus artemque repono."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:16)
alii thoracas aenos aut levis ocreas lento ducunt argento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:16)
tum levis ocreas electro auroque recocto hastamque et clipei non enarrabile textum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:6)
Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION