라틴어 문장 검색

í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:5)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
Dux vero, sicut solitus erat et promptus ad omnia adversa Christianis fratribus subvenire, educto raptim gladio, et equo fortiter calcaribus admonito, misello homini advolat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:2)
Quadringenti tantum equi Turcorum in Antiochia reperti et capti sunt, quos minime adhuc suo more ad equitandum [0495B] domuerant, aut in persecutione hostium flectere, et calcaribus urgere didicerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:6)
Lapso itaque et auxilio penitus destituto, cum jam prope ad feriendum adfuissent carnifices, sic equi eorum immobiles perstiterunt, calcaria obliti, ac si in fronte percussi, retro ire compellerentur, donec peregrinus miles equum in pedibus resurgentem ascenderet, et Deo ac Domino Jesu Christo donante, fugam ad sociorum stationem iteraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:7)
Mox venatoriae artis obliti, Otho Altaspata, Albertus de Blandraz et caeteri, qui cum rege venationi intererant, licet lorica, scuto, lancea inermes, sed tantum gladio accincti et pharetra procul omni timore mortis ablato, equos calcaribus urgent, et recto vestigio Sarracenos persequentes, forte jam visos, sagittis et gladiis eductis, [0636B] subito incurrerunt, et atrociter hinc et hinc praelium commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:6)
"Homo qui blandis fictisque sermonibusloquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:15)
--Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 88:3)
et ideo retibus quibusdam, et nebulis hujus corporis se quaerit exuere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:7)
Dicit autem ut similis sit damulae, quae evadit de retibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:24)
Ergo non laqueis nos credamus et retibus iis quae decipiunt et illudunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:1)
Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION