라틴어 문장 검색

inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
calcatur si pigra palus, tuus ante profundum pertemptet sonipes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:198)
Syriae tractus vastantur amoeni adsuetumque choris et laeta plebe canorum signum imbellem sonipes hostilis Orontem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:18)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)
hunc dorso trepidum fumante ferebat ambustus sonipes;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:149)
Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:2)
generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:2)
nec minus, quae velut mares cantare atque etiam calcare coeperunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:4)
qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem evehi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 9:2)
ingensque pericu- lum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi barbaros adorti essent aversosque caedendo in se obverti coegissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 25:2)
subditis calcaribus prorupere in hostem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 7:2)
itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 13:5)
"demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 7:4)
"Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, ignavus ne calcari quidem concitari potest."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 14:15)
quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION