- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:15)
Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 4:1)
Reges enim istos (ut ipse iam satis expertus esset) principes calamitosos pro calceamentis vendere nihil pensi habere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:5)
Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: " Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est ". Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
(불가타 성경, 여호수아기, 5장16)
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: " Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi "; et non accusavit illum homo.
(불가타 성경, 집회서, 46장22)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
(불가타 성경, 아모스서, 2장6)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"".
(불가타 성경, 아모스서, 8장6)
Itaque neque sine veste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장144)
Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장9)
Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 37:2)
Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:3)
Itaque neque sine veste, neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo noctu dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 37:2)
Calceamentis quoque humilioribus primo tempore utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 2:5)
togis neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:4)
"Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION