라틴어 문장 검색

Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1620)
In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:5)
Ferrea parcenti castigo tubera morsu, Aspera plano, seco longa, foranda foro.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:5)
quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, in tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora;
(아풀레이우스, 변명 15:2)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
(아풀레이우스, 변명 33:6)
certe calculo cunctorum utcumque mors ei fuerat destinata.
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:3)
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
Rursum itaque me refertum sarcinis planis gladiis minantes perveniunt ad quandam nobilem civitatem.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:5)
tunc animo volenti Phrygius iuvenis malum quod tenebat aureum, velut victoriae calculum, puellae tradidit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:9)
Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 17:1)
quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, planum et C solidum."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 2:2)
Haec ipsi vocant ἐπίπεδον και` στερεόν. Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 3:1)
Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 25:1)
Etenim in temporibus idem usuvenit quod in viis, ut alia sint magis acclivia et declivia, alia vero pagis plana et aequabilia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION