라틴어 문장 검색

"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, armiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 29)
] Harpax calator meus est, ad te qui venit - tun es is Harpax?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 2104)
Estne hic Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 311)
Ita cum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes in eos cymbala, aere implent spatia modiolorum, atque ancones extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, aera, qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt, per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in arcam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION