라틴어 문장 검색

Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
그들 앞에서 바다를 가르시어 바다 가운데로 마른땅을 밟고 지나가게 하시고 뒤쫓는 자들을 깊은 바다에 내던지시어 거센 물 속에 돌처럼 잠기게 하셨습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장11)
Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris.
바람에 날리는 잎사귀를 소스라치게 하시고 메마른 지푸라기를 뒤쫓으시렵니까? (불가타 성경, 욥기, 13장25)
Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt.
가뭄과 더위가 눈 녹은 물을 빼앗아 가듯 저승도 죄지은 자들을 채 가 버리네. (불가타 성경, 욥기, 24장19)
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
쇠는 땅에서 얻어지고 구리는 바위를 녹여 붓는다네. (불가타 성경, 욥기, 28장2)
A finibus caelorum egressio eius et occursus eius usque ad fines eorum nec est quod se abscondat a calore eius.
하늘 끝에서 나와 다시 끝으로 돌아가니 아무것도 그 열기 앞에서 숨을 수 없네. (불가타 성경, 시편, 19장7)
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt.
바다도 그분 것, 몸소 만드시었네. 마른땅도 그분 손수 빚으시었네. (불가타 성경, 시편, 95장5)
Dirupit petram, et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina.
바위를 여시자 물이 솟아 나와 사막에 강처럼 흘렀다. (불가타 성경, 시편, 105장41)
Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
편안하게 먹는 마른 빵 한 조각이 불화 섞인 잔치 음식으로 가득한 집보다 낫다. (불가타 성경, 잠언, 17장1)
Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
우리의 이름은 시간이 지나면서 잊히고 우리가 한 일을 기억해 줄 자 하나도 없으리니 우리의 삶은 구름의 흔적처럼 사라져 가 버린다. 햇살에 쫓기고 햇볕에 버티지 못하는 안개처럼 흩어져 가 버린다. (불가타 성경, 지혜서, 2장4)
Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.
일터에 앉아서 자기 발로 물레를 돌리는 옹기장이도 마찬가지다. 그는 언제나 자기 일에 몰두하니 그의 일은 낱낱이 계산된다. (불가타 성경, 집회서, 38장29)
Quia haec dixit Dominus ad me: " Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis ".
정녕 주님께서 나에게 이렇게 말씀하셨다. “햇볕 아래 따가운 더위처럼 수확 철 더위 때의 이슬 구름처럼 나는 내 처소에서 조용히 바라보리라. (불가타 성경, 이사야서, 18장4)
Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti.
내가 왔을 때 왜 아무도 없었느냐? 내가 불렀을 때 왜 아무도 대답하지 않았느냐? 내 손이 너무 짧아 구해 낼 수가 없다는 말이냐? 아니면 내가 힘이 없어 구원할 수가 없다는 말이냐? 보라, 나는 호령 한마디로 바다를 말리고 강들을 광야로 만든다. 물고기들은 물이 없어 썩어 가고 목말라 죽어 간다. (불가타 성경, 이사야서, 50장2)
In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus.
그들이 더위에 지쳤을 때 내가 술상을 차려 그들이 기절할 때까지 취하게 하리라. 그러면 그들은 영원한 잠에 빠져 들어 다시는 깨어나지 못하리라. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장39)
et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.
그분께서는 나를 그 뼈들 사이로 두루 돌아다니게 하셨다. 그 넓은 계곡 바닥에는 뼈가 대단히 많았는데, 그것들은 바싹 말라 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 37장2)
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.
그런데 바오로가 땔감 한 다발을 모아 불 속에 넣자, 독사 한 마리가 열기 때문에 튀어나와 바오로의 손에 달라붙었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION