라틴어 문장 검색

Post haec Jerusalem reversi, convocata ecclesia, decreverunt communi consilio Sagittam vel Sidonem, quae multa peregrinis damna et calumnias inferens regi saepius restiterat, obsidere terra marique et nunquam ab ea recedere donec urbs capta in manu Christianorum traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:1)
In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:1)
Jam enim in calumniis et praedis et aggravatione Christianorum curriculo trium mensium potenter obsederant, omnia vastantes, nulli parcentes, nocte ac die insidiis invigilantes, milites Tabariae crebris assultibus et bello lacessentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:8)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)
"Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:13)
In qua innumerae calumniae, et multae molestiae, et multae lacrymae eorum qui afflictantur molestiis, et non est, inquit (Thren.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:2)
nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:4)
Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:17)
testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:17)
Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:20)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
Deinde si fratri amplius collatum fuerit a parentibus, fratres alii indignantur magis, et gratiam a parentibus collatam parricidio auferre conantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:3)
Qui paulatim eruditiores facti processu temporis ad nocendum, per clandestinos versutosque rumigerulos, compertis leviter addere quaedam male suetos, falsa et placentia sibi discentes, affectati regni vel artium nefandarum calumnias insontibus affigebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION