라틴어 문장 검색

sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장9)
Nero trepidus et interficiendae matris avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius promitteret, si facinoris coargueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장6)
Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 1:3)
id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장5)
sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo coargui posset, non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 7:1)
quo cum omnium sociorum convenissent legati, coram frequentissimo [legationum] conventu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 4:2)
sed ut cognouit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et exercitus consentire pro partibus, causam optimatium sine cunctatione deseruit, ad praetextum mutatae uoluntatis dicta factaque quorundam calumniatus, quasi alii se puerum, alii ornandum tollendumque iactassent, ne aut sibi aut ueteranis par gratia referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:1)
tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam, ex[c]ussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:1)
Libonem, ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio tantum cauere contentus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:3)
nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus excussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:1)
et affirmantem fore ut breui laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:4)
Alius incessum meum calumniabatur et risum, ille vultui detrahebat, haec in simplicitate aliud suspicetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:6)
nemo calumnietur:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:11)
Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 17:1)
quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION