라틴어 문장 검색

Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:1)
alii ante tempus conpetentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:2)
Et si pars anterior, ait ille, humidior est, cur calvitium patitur, quod non nisi ex siccitate contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:4)
Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)
Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
Unde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:1)
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 212:6)
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:6)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit frater sanctissime, qui diverti contubernium facis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:3)
nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:1)
et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 50:1)
Amiculum hoc sustolle saltem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1154)
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3136)
Age, sustolle hoc amiculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2263)

SEARCH

MENU NAVIGATION