라틴어 문장 검색

cretae cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthii albi, sertulae campanae seminis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 3:4)
Neque alienum est malicorium, vel sertulam campanam ex vino coquere, deinde conterere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 32:4)
et sertula campana ex vino cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:6)
et in milites ejus benignitas, affabilitasque sermonis, ad mala, quoque, omnia simul cum militibus subeunda alacritas, virtusque in rebus arduis dubiisque, mirum in modum, militum studia animosque in eum accendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.14)
" Ut paucis absolvam, praefectos illos, quanquam pertinacissime in sententia aliquandiu perstiterant, mira Washingtonii affabilitas, constantia, comitasque sermonis, ad munia officiumque suum perbrevi redire coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.26)
cena ministratur pueris tribus et lapis albuspocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinusvilis, cum patera guttus, Campana supellex.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장46)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
Campana fremens ceu saxa vaporat Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:11)
miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Niceros delectatus affabilitate amici omne me inquit lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:4)
cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:17)
Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION