라틴어 문장 검색

neque patiaris ut te ab hoc proposito propediem coniunx domum feliciter ducenda de-flectat, sisque oppido meminens quod olim Marcia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 5:3)
in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 344:1)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 416)
deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem γάνωσισ graece dicitur):
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장10)
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장29)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION