라틴어 문장 검색

Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
Eritis sicut dii (Gen. III, 5), quod, ut superius dictum est, in Hebraico sonat eloim, id est divinae personae potius quam dii diversi, nec non et illa Dominica increpatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:4)
Quod cum illa fecisset tarditate modorum et gravitate canentis, illorum petulantiam consedasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:2)
Ubi etiam Empedocles cum ejus hospitem in vitis patrum quidam gladio furibundus invaderet inflexisse modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:5)
Quorum versuum quidem primae litterae Graeco junctae id sonant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:1)
" Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:10)
Aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1), hoc est super caetera Spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate, ut quae lingua proferuntur, hoc est in verbis sonant, per intelligentiam videri faciatis, et exponere possitis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:5)
Que uox ad uocem fit duppla uel in diapason Quis resonet cantus, uel quis sexqualter ad illum Sit sonus aut illi concors sonet in diapente;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:14)
Que uocum iunctura parit diatessaron, in qua Cum tribus una sonans uox litigat, immo iocatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:15)
Carminis huius ero calamus, non scriba uel actor, Es resonans, reticens scriptoris carta, canentis Fistula, sculptoris scalprum uel musa loquentis, Spina rosam gestans, calamus noua mella propinans, Nox aliunde nitens, lucteum uas, nectare manans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:4)
Quo parat hospitium Phoebo, solvitque tributum Grex ovium, gaudens hospite sole pecus Quo Philomela sui celebrat solemnia veris, Odam melliti carminis ore canens:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:20)
Plebaeo sonitu mendica voce sonabant, Cymbala, quae nostris nunquam clamando perorant Auribus, auditus hominum vix digna mereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:9)
ut si quae de adventu gentilium pro vero comperta in aures eorum sonuissent, aut oculis eorum deprehendissent, absque mora ad exercitum referrent, ut provisi principes minus jacula infestantium timerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:5)
» Hoc dicto, festinanter cornua sonuit, militesque hoc signo dato admonuit quatenus assultum circa urbem intermissum repeterent, et Judaeorum virtutem expugnarent qui fortiter urbem defensabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:9)
Hoc regis studium et intentio ut sonuit in auribus habitatorum urbis Sagittae, et intolerabiles copias armatorum Japhet ad auxilium regis confluxisse, vehementer exterriti sunt, metuentes sic in ore gladii regis consumi et subjugari, quemadmodum aliae civitates Caesarea, Assur, Acra, Caiphas, Tabaria attritae sunt et subjugatae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION