라틴어 문장 검색

ut si finias equum, (noto enim utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 131:1)
nam est equus animal sed irrationale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 152:2)
ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 232:1)
est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 244:1)
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION