라틴어 문장 검색

ut intellectus reddatur simul penetrans et capax;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:7)
'Primum frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 322:1)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:6)
Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset inquit Tacitus de Galba.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:4)
Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:12)
Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:7)
Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus versuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:7)
Auribus hec cordis quicumque capaciter audis, In te quicquid odis fieri molimine quouis, Cuilibet arte mali caueas inferre sodali!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:13)
His vero contra se positis, id est primo et incomposito et secundo et composito, et naturali diversitate disiunctis alius in medio consideratur, qui ipse quidem compositus sit et secundus et alterius recipiens mensionem atque ideo et partis alieni vocabuli capax, sed cum fuerit ad alium eiusdem generis numerum comparatus, nulla cum eo communi mensura coniungitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eo, qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et incompositus 1:1)
ipsa vero nec intervalli nec longitudinis capax, quemadmodum punctum principium quidem lineae est atque intervalli, ipsum vero nec intervallum nec linea.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:12)
Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:1)
Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:3)
Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 24장2)
Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION