라틴어 문장 검색

ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
"nam et illa urit perpetuum et tu per aetatem et pulchritudinem capax eius es."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:17)
"Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:12)
Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae religionis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:4)
ego enim me fateor tui capaciorem, sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:6)
Itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, Maior pars populi iam aridi reptant fame.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:6)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)
Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:9)
Sed verisimilius est papam illum Iulium (qui honors sedis Romanae et actorum eius fuit studiosissimus), satis gnarum eundem Henricum ubique pro homine simplice et minus capaci habitum, metuisse ne honor is tali admissione vilesceret, nimirum si discrimen rite servatum non esset inter innocentes et sanctos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:5)
Itidem et nostra ratio est, ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 72:2)
ut intellectus reddatur simul penetrans et capax;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:7)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:6)
Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset inquit Tacitus de Galba.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:4)
Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION