라틴어 문장 검색

Inde ventum est ad illud capitulum:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:8)
Commemoravi etiam evangelii capitulum, quod pridie tracta veram, ubi de pseudoprophetis dictum est:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:1)
Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:7)
Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:1)
Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:6)
adeo ut conjici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi dejiciatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:16)
Etenim in corporibus magis compactis spiritus non invenit poros et meatus per quos evolet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:8)
quod magnes per corpora omnigena, etiam maxime compacta, operetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:15)
At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:1)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장2)
Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장95)
aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. III.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장4)
capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. VI;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장16)
capitulorum Punici mali P. XXV;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장29)
chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. II;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION