라틴어 문장 검색

Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장23)
neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장28)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장30)
Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장41)
alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli longioris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장7)
in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장11)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:2)
Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, uisci, singulorum P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 17:2)
aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. #1108 III.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:4)
capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. #1108 VI;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 3:6)
capitulorum Punici mali P. #1108 XXV;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 5:4)
chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. #1108 II;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 3:8)
Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:1)
Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION