라틴어 문장 검색

Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장4)
dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium interuallo, ibique quam occultissime potest cum omnibus copiis opperitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장7)
Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis uelocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장8)
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장1)
tu rosum tineis situque putrem, quales aut Libycis madent olivis aut tus Niliacum piperve servant aut Byzantiacos colunt lacertos, nee saltem tua dicta continentem, quae trino iuvenis foro tonabas, aut centum prope iudices, priusquam te Germanicus arbitrum sequenti annonae dedit omniumque late praefecit stationibus viarum, sed Bruti senis oscitationes de capsa miseri libellionis emptum plus minus asse Gaiano, donas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum4)
Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 51)
Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 223)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION