라틴어 문장 검색

Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:11)
" Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:15)
multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:5)
' haec fatus aptat impiam capulo manum ensemque ducit, 'itane?
(세네카, 오이디푸스 12:9)
capulo nam largius illi transabiit animam cognatis ictibus ensis impius, et primas Furiarum pertulit iras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권6)
et iam media orsa loquentis absciderat plenum capulo latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권36)
Tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti extrahit et torvos laxavit casside vultus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권241)
horruit et toto praecordia protinus Arcas implevit capulo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권189)
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권291)
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 388:1)
multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 29:2)
cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 316:1)
munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION