라틴어 문장 검색

Dum tener est onager solaque lalisio matre Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVII Lalisio1)
Pulcher adest onager:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, C Onager1)
cardvus spinae genus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 391)
aut re vera 'additus', quia ante erat quidem labor, sed tantum her- barum, intiborum, postea accessit robiginis, carduorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1502)
segnis cardvus inutilis, infecundus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1516)
per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3382)
onagros agrestes asinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4091)
erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:7)
nunc nihil possideō nisi hunc agellum, saxīs carduīsque plēnum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit16)
Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:10)
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos aura canes animatque levi fera corpora flatu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2287)
ancipites tribuli subeunt et carduus horrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2341)
pro molli viola, pro purpureo narcisso, carduus et spinis surgit paliurus acutis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS24)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION