라틴어 문장 검색

Atque rursus cum populi gubernacula immediate tractent, motus populares optime compescunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:5)
Utile itaque fuerit libros multum revolvere, praesertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum tractarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:16)
Ista certe verba, ad sensum politicum translata, facultates duas, multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant optime describunt et distinguunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:5)
Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:11)
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:11)
quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:34)
— Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:7)
— Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus, et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:12)
Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:17)
orbisque carina vilior?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:260)
Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor armatum scopulis, audax inrumperet Argo Aeetam Colchosque petens, propiore periclo omnibus attonitis, solus post numina Tiphys incolumem tenui damno servasse carinam fertur et ancipitem montis vitasse ruinam deceptoque vagae concursu rupis in altum victricem duxisse ratem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:1)
quod stagna Charybdis armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina remige Sirenum cantus transvecta tenaces, lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae9)
hic sponte carina decidit in fluctus, illum suus abstulit ensis;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:45)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
velut arbiter alni, nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion, exiguo clavi flexu declinat aquarum verbera, nunc recta, nunc obliquante carina callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:150)

SEARCH

MENU NAVIGATION