라틴어 문장 검색

atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cavernis paulo profundioribus), vertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:15)
Quinetiam specus et cavernae subterraneae magni usus sunt ad prohibendum insolationem et aerem istum apertum praedatorium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:13)
At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cavernas, aut per circundationes nivis et glaciei, haberi potest:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:5)
in cavernis subterraneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:13)
naves et carinae;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:16)
Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:3)
Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:4)
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse, Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum Tota putrescebat medioque foramen habebat, Eius in interna concluserat ante cauerna, Queque rogaretur, qui falso testificetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:18)
Infimis tellus aluit cauernis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 14:1)
Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant;
(카이사르, 내란기, 1권 54:2)
Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장1)
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas trux aries;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:106)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
ingentes vexi summersa carinas remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:31)
contemne Booten, navita, turbinibus mediis permitte carinas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:332)

SEARCH

MENU NAVIGATION