라틴어 문장 검색

Ut ergo summa sit concordia, summa teneatur identitas, ac praecipua conservetur unitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:7)
Ad quam etiam conditionis concordiam, sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet, quem nos Deum dicimus, ac summum jure profitemur bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:14)
Talis igitur est meis fruiturus amplexibus eligendus, qui mecum valeat mariti et amantis vice potiri, quia, quidquid definitio tradat amoris, non videtur aliud esse amor nisi de aliquo habita immoderata carnalis dilectionis ambitio, quam nil inter coniugatos contradicit haberi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:9)
Amor enim duos quaerit fidei unitate coniunctos et voluntatum identitate concordes, alii autem quolibet amoris merito defraudantur et in amoris curia extranei reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:8)
cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:10)
Dicatur itaque amicitia alia carnalis, alia mundialis, alia spiritalis.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:40)
Et carnalem quidem creat vitiorum consensus;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:41)
Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:44)
et quidnam causae fuerit quod paulo ante cum carnalibus illis carnalia compararem solus sedebas, modicum semotus a nobis;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:50)
ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:29)
ego aliud nihil amicitiam esse credidi, quam inter duos voluntatum identitatem, ut nihil velit unus quod alter nolit;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:2)
Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:2)
ne id magis carnali affectui meo quam eius necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:17)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION