라틴어 문장 검색

Tandem virtute Turcorum intolerabili et Sarracenorum invalescente, Christianos cum principe suo Baldewino a faucibus in arcu et jaculis abegerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:11)
Caetera multitudo, quae adhuc in faucibus subsequebatur, nec auxilio suis prodesse poterat prae angustia semitarum, nunc vitae diffisa, in fugam conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:10)
Baldewinus sic victoriam, Dei gratia, adeptus, quadraginta octo ex majoribus Turcorum in eodem captivavit praelio, nihil praedae praeterquam equos probatissimos contrahens, quod in altero latere angustarum faucium omnia armenta [0587D] cum spoliis et tentoriis gentilium remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:11)
Haec montana, eorumque difficiles scopulos arctasque fauces, spatio quinque dierum superaverunt gravi et inaestimabili labore.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:8)
Interea a Damasco frequens legatio Turcorum Jerusalem ad regem venit, pro redemptione captivorum suorum, quos in arctissimis faucibus Baurim superatos captivavit, et Jerusalem abductos reclusit in custodia turris David.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:1)
Superavit enim eadem die exercitus fidelium Christi angustias [0612B] et laboriosas fauces Flaganiae, et in planitie campestri applicantes, ejusdem diei, scilicet feriae sextae, hora nona ad quiescendum castra posuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:3)
Hoc prospero successu Christiani gaudentes, et spolia Turcorum grandia et multa ad tentoria secum deferentes, per quasdam montium fauces asperrimas et scopulosas descenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:3)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
Caballus denique illius per fauces et abrupta montium discurrens, nequaquam comprehendi a gentilibus potuit, donec montana egressus ad exercitum regis repedavit, domini ac sessoris sui sanguine foedatus, patenter mortis illius omnibus indicio factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:12)
Quod subito Hugo et sui equites intelligentes, qui in latere montium erant, sine mora inter angustas et scopulosas fauces laxis frenis revolant, plurimum cum hostibus committentes et suis peditibus subvenientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:6)
quae in angusta fauce montium sita, et vix commeabili, a montanis viam exhibet juxta littus abyssi maris descendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:3)
Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:7)
Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:9)
Mella enim distillabunt a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus impinguat fauces tuas, postea vero amariorem felle invenies.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:17)
Mel gustabis, quo tuorum dulcescat meatus faucium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION