라틴어 문장 검색

bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장3)
ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장2)
caseus, qui vehementior vetustate fit vel ea mutatione, quam in eo transmarino videmus, aut si recens est, ex melle mulsove decoctus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장6)
31. Urinam autem movent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장1)
Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 32장2)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장21)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장22)
utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장12)
potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장25)
potionem autem hysopi . . . cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장11)
Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장10)
impositam super ventrem habere cum cerato rutam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장26)
Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장11)
porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION