라틴어 문장 검색

Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 20:1)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
Sed rex paulo ante Notinghamiam venerat, ubi concilium castrense convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:10)
coronae civicae, militares, singulis concessae;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:9)
hunc civica quercus nexuit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae89)
at tibi quae poterit pro tantis civica reddi moenibus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:45)
Caesar addidit civicam coronam, quod non eam quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis quam offensus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장4)
causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper coniuratione magis exterritum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장3)
credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:1)
Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 1:1)
reliqua militia secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona ciuica donatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 2장 1:4)
praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:2)
ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:3)
Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 9장 1:1)
atque inter hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta ciuicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION