라틴어 문장 검색

Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:1)
Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit:
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:7)
Deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:2)
Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 2:2)
quae sit earum , quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 1:2)
triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 3:2)
Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 18:1)
Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 20:1)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
Sed rex paulo ante Notinghamiam venerat, ubi concilium castrense convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:10)
Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchos et decuriones
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장55)
Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad ecum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 29:5)
Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt;
(카이사르, 내란기, 1권 13:1)
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.
(카이사르, 내란기, 1권 23:9)
Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 23장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION