라틴어 문장 검색

Post tam nominatorum principum lacrymosas exsequias, rex occasione assumpta mortis horum [0658D] virorum et primorum sui exercitus, pecuniam pro dilatione obsidionis Sagittae urbis oblatam, clam omnibus suscipere consensit, dissimulans tamen pacem cum Sarracenis facere, sed opus quod coepit velle perficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:1)
Rege dehinc cum omni manu sua ab insecutione hostium Ptolemaidem reverso, mense Augusto inchoante, pervenit ad aures regis quomodo nobilissima conjux Rotgeri ducis Siciliae, fratris Boemundi magnifici principis, post obitum et exsequias praefati mariti ad thalamum regis magnopere properaret in apparatu copioso magnarum divitiarum et plurimo militum comitatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:1)
Statim cum mortuus fuero, precor ut alvum meum ferro aperientes, interiora mea tollatis, corpus vero sale et aromatibus conditum corio aut tapetibus involvatis, et sic ad catholicas exsequias Jerusalem juxta sepulcrum fratris mei referatur et sepeliatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:12)
Nec mora, catholicis exsequiis expletis, a domino patriarcha terrae commendatus, juxta fratris uterini Godefridi sepulcrum in loco Calvariae, in vestibulo templi Dominici sepulcri mausoleo, sicut decet reges, in memoriam et honorem sui nominis, magno et mirifico opere, et marmore candido polito, inter caeteros sepultos promotus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:8)
Et alius dixit, "Non solum oculos castos convenit habere, sed linguam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 16:6)
Et alibi dixit, "Casta matrona parendo viro imperat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:14)
Casta matrona pareno viro imperat, " et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 38:6)
"Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis," sed tantummodo rationemhelemosinarum redens, dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:11)
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:1)
sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius amorem respueret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:32)
Cui ait mulier casta:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:43)
Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:4)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION