라틴어 문장 검색

'casus' autem fortunam, pericula;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 103)
sane 'vidi ipse' hac particula addita miseriorem se ostendit, cuius ante oculos casus patriae suorumque fortuna constituerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4994)
nam omnis casus in potestate Fortunae est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5932)
"Adeo aut incerta nobis veritas occultatur et premitur, aut, quod magis credendum est, variis et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:23)
Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel aliter cadere atque evenire potuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 21:2)
Quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 21:3)
quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel non cadere atque evenire, ut vel aliter cadere atque evenire potuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 21:2)
quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 21:3)
nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:6)
non temere incerta casuum reputat quem fortuna numquam decepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 392:2)
si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:6)
Hac in fuga Turcorum et proximatione Christianorum, non parce eos caedentium, plurimae copiae, quae a moenibus undique ad portam confluxerant, Turcorum caeterorumque reditum operientes, sed non videntes fortunam illorum eversam et casus eorum miserrimos, patefaciunt januam, et in patulis campis armati procedunt, ut suis augerent vires et fiduciam darent urbem intrandi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:4)
Negari non potest quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas vel promovendas vel deprimendas plurimum possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:2)
Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장6)
misitque libertum Agerinum qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna eius evasisse gravem casum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION