라틴어 문장 검색

Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:3)
Sed quod variabilis per effectum et suorum mutationem esset, nondum addiderat quod nunc facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:3)
Omne quippe quod variatur, sive per alterationem, et quamlibet rei mutationem motum esse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:1)
Omnis enim mutatio facit non esse quod erat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:7)
Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:4)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)
Quam honestum vero sit ac salubre, omnia ad unum optimum tam rectorem quam conditorem spectare, et cuncta potius ratione quam casu seu fieri, seu regi, nullus est cui propriae ratio non suggerat conscientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:16)
Et juxta priorem quidem modum, quo Deus velle aliud dicitur, hoc est ex gratia sua ordinare, atque apud se statuere ut fiant aliqua, tam nos quam apostolos in his quae fieri vult, nil ejus voluntati resistere posse dicimus, nec eam aliquo impediri casu, cui omnia necesse sit obedire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:45)
Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:47)
Nihil igitur casu fit in mundo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:49)
Sicut ergo nos faciendo aliud, et postmodum quiescendo, physica ratio etiam alterari demonstrat, ita etiam ipse hanc alterationis mutationem videtur incurrere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:3)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nec in his nec aliis ullam mutationis variationem incurrit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:11)
Sicut ergo sol, cum ex calore ejus aliqua calefieri contingit, nulla hinc in ipso vel in calore ejus mutatio fit, quamvis res inde calefacta sit mutata:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:9)
ita nec Deus cum aliqua ejus nova fuerit disponere, ideo mutari dicendus est, quamvis novi operis vel mutationis rerum quaedam ipse sit causa vel auctor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:10)
Sic quippe assumpsit nostra, ut non dimitteret sua. Mutatio autem in aliud fieri non potest, nisi esse desinat quod prius fuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION