라틴어 문장 검색

decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)
equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averse refugientes equo certius figentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 561:1)
his tria milia equitum loricatorum - cataphractos ipsi appellant - adiunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:2)
inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 460:1)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas dum applicant se suis ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION