라틴어 문장 검색

cataracta clausa erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:2)
et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 430:2)
insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장16)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)
Itaque qui putant se altitudine, qua sunt grumi, capita fontium posse habere, cum aperiunt fossuras latius, decipiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장8)
ex his autem qui non sunt aperti, sed <grumis> aut saxis continentur, per angustas venas vehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum tumulos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장7)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION