라틴어 문장 검색

Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat, hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:1)
Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:2)
Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:1)
cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:2)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)
Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in ventre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 25:1)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
Sed cum lapsus abrupta viarum Excepere tuos, et praecipites cataractae, Ac nusquam vetitis ullas obsistere cautes Indignaris aquis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:68)
spiramenta animae definitio pulmonum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5771)
caeca relaxat spiramenta breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 891)
spiramenta exitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 391)
Quorum si nihil nobis loci natura praestaret, expeditum tamen erat cataractis aquae cursum temperare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 4:2)
Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:4)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION