라틴어 문장 검색

Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:7)
Sed uultus ueteres retinens primamque figuram, Claua uicem gerit armorum, sed quod minus arma Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:2)
Pauperies ruit in iuuenem clauaque minatur Funera, librat eam, librata percutit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:3)
magis ergo furore Vritur et magno strepitu bacchatur Egestas, Dum uidet in cassum clauam seuire nec illam Respondere sibi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:5)
Tunc ictus dupplicat, immo Multiplicat, sed claua suo nugatur in ictu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:6)
Inque colum clauam uertens, in pensa sagittas, In fusum pharetras, Alcides degener armis Totus femineos male degenerauit in actus".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:20)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)
Cui universitas mundialis originis speciei exigentia obedire tenetur, prout intimae cognitionis expressa parilitas exigit, me tibi aurea dilectionis catena connectit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:21)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
Fabros, qui in omni regione commorabantur, catenas et vincula fabricare constituit, in quibus vincti et captivati peregrini in barbaras terras abducerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:4)
quos autem voluero, in catenis et vinculis ferreis abducam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:11)
» Hoc dicto ostendit ei omnis generis catenarum et vinculorum copiam innumerabilem et inauditam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:12)
Catenarum, vinculorum, laqueorum ex funibus et ferro coriisque taurinis et equinis diversa genera ibidem in tentoriis reperta sunt ad vinculandos Christianos:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:6)
XVIII- Ubi ignis aceto sopitur, et catena gentilium vi extorquetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 35:2)
Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION