라틴어 문장 검색

Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
quod ubi nuntius rettulit, protinus cuncti non modeste neque singuli sed propere et catervatim oscula ac dexteras mihi dederunt, solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vispillonibus taetriores domum raptus ac reportatus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 9:1)
signum et hoc certum est imminentis adventus, quod catervatim, quo se cumque converterit, vincti trahuntur vincula trahentes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 3:1)
si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:3)
Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:3)
signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:1)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)
emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 83:1)
sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:1)
quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, Nostrum inquit peditum illud, milites, est opus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 364:1)
clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 554:1)
cadunt antesignani, et ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 554:2)
tum ex antesignanis Romanus miles illac fuga inquit et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 384:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION