라틴어 문장 검색

Æmule, non tantum grandia, parva cave.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:10)
nam quod honoris caua tibi fecerunt dando super se tibi potestatematque dominium, vis convertere ad dedecus et obprobrium sempiternum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:31)
Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 65:2)
Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 161:2)
Hic omnia laqueis principatuum aeriorum et potestatum mundi plena esse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 1:1)
Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:1)
Et ideo cave ne imprudenter loquaris;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:1)
Cave ne in oratione te extollas;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:3)
Immitis enim et agrestis est omnis malitia, et inflatur aerio quodam tumore.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:5)
Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 24:1)
Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites Famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summa proponebatur ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 3:1)
Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior, uti quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus, aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa vetustas imponit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 3:2)
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 47:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
amplitudine vero spatiorum exinanitum in aerium solvitur corpus, ad substantiam migrans, cuius attritu incaluit nimio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION