라틴어 문장 검색

qui dicit: " Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa "; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide!
“나 자신을 위해 넓은 집을 짓고 널찍한 방들이 딸린 누각도 쌓아야지.” 하면서 그는 제집에 창문을 만들어 달고 향백나무 판자를 붙인 다음 붉은색을 칠한다. (불가타 성경, 예레미야서, 22장14)
Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas.
그는 또 ‘레바논 수풀 궁’을 지었는데, 그 길이가 백 암마이고 너비가 쉰 암마이며 높이가 서른 암마였다. 넉 줄로 된 향백나무 기둥 위에다 향백나무 서까래를 얹고, (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장2)
E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:26)
nempe eo loco, quo Salomon pacificus de lignis cedrinis et Pario lapide pristinum Dei tabernaculum collocavit, et in ea Sancta sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:4)
Coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:2)
Quattuor eunuchi confestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et stragula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt, ac desuper brevibus admodum sed satis copiosis puluillis aliis nimis mollibus,quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:3)
nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:3)
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장14)
nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장3)
quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:2)
et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:8)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION