라틴어 문장 검색

Turci ergo milites Solymani, gaudentes suo victrici eventu et caede Christianorum immanissima, ad lacus calidorum fontium, qui ibidem juxta Finiminis fumabant, celeriter advolant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:12)
Sic seris avulsis et undique portis patefactis, universi admirati et gavisi quomodo consilium istud non omnibus patebat, expergefacti celeriter arma rapiunt, alius alium admonet, et rapido cursu omnes armati urbem et portas intrare contendunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:3)
Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)
Et Cassiodorus dixit, "Hec est regalis proculdubio virtus, tardius in verbaprorumpere, et celerius necessaria sentire."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:12)
Et nota quod minus decipitur cui celeriter negatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 116:1)
namque "peccatum extenuat qui celeriter corrigit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:28)
Hæc est regalis proculdubiovirtus, tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 91:11)
Non enim potest in eis succus diuturnus haberi, qui nimis celeriter suntmaturitatem adepti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 136:3)
Aeger vero aspecta hac ait: [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:17)
Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:44)
Festina igitur anima formare partus tuos, properantius absolvere, celerius quos genueris enutrire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:8)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:26)
Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 11:1)
et pari modo ipsi quoque adepti pacem quam poscebant, accitos ex intimis regni procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt, itidemque captivos (ut placuerat) nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION