라틴어 문장 검색

Nec minus apud Romanos, Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati, et postea per varias aevi sequentis aetates, censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi, post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 6:1)
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:2)
Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et captivatis accolis terrae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:13)
Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans:
(아풀레이우스, 변명 12:5)
Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis sextantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes?
(아풀레이우스, 변명 17:9)
at hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix credidissem:
(아풀레이우스, 변명 64:12)
Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire;
(아풀레이우스, 변명 76:9)
"Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:34)
"Nec enim vos utique domus meae famosa fabula ei non dicendi filii mei facta latuerunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권251)
"Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:8)
Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino, cognosco non Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:1)
"Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:14)
"mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:7)
Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION