라틴어 문장 검색

Argum fama canit centeno lumine cinctum corporis excubiis unam servasse iuvencam!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:164)
Undique legati properant generique sub ore in tua centenas optant praeconia voces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:87)
At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:2)
ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:4)
Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:1)
ducimus centies centenos, fiunt decem milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:5)
Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 3:2)
quinquagies centeni fiunt quinque milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:3)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:3)
sat autem erit pondo quadragena singulis dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:3)
Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:4)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION