라틴어 문장 검색

Undique legati properant generique sub ore in tua centenas optant praeconia voces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:87)
Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:2)
At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:1)
ducimus centies centenos, fiunt decem milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:5)
quinquagies centeni fiunt quinque milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:3)
Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:3)
Tricies triceni fiunt DCCCC.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:4)
itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:3)
Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:4)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장3)
inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장2)
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION