라틴어 문장 검색

Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:1)
Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
아담은 백삼십 세 되었을 때, 자기와 비슷하게 제 모습으로 아들을 낳아 그 이름을 셋이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 5장3)
Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
셋은 백오 세 되었을 때, 에노스를 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장6)
Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
마할랄엘을 낳은 다음, 케난은 팔백사십 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장13)
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
예렛은 백육십이 세 되었을 때, 에녹을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장18)
Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
므투셀라는 백팔십칠 세 되었을 때, 라멕을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장25)
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
라멕은 백팔십이 세 되었을 때 아들을 낳고, (불가타 성경, 창세기, 5장28)
Dixitque Deus: "Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum".
주님께서 말씀하셨다. “사람들은 살덩어리일 따름이니, 나의 영이 그들 안에 영원히 머물러서는 안 된다. 그들은 백이십 년밖에 살지 못한다.” (불가타 성경, 창세기, 6장3)
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
땅에 사십 일 동안 홍수가 계속되었다. 물이 차올라 방주를 밀어 올리자 그것이 땅에서 떠올랐다. (불가타 성경, 창세기, 7장17)
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
물은 땅 위에 백오십 일 동안 계속 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장24)
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
사십 일이 지난 뒤에 노아는 자기가 만든 방주의 창을 열고 (불가타 성경, 창세기, 8장6)
Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
셈의 족보는 이러하다. 셈은 나이가 백 세 되었을 때, 아르팍삿을 낳았다. 홍수가 있은 지 이 년 뒤의 일이다. (불가타 성경, 창세기, 11장10)
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
테라를 낳은 뒤, 나호르는 백십구 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 11장25)
Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?". Et ait: "Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque".
혹시 의인 쉰 명에서 다섯이 모자란다면, 그 다섯 명 때문에 온 성읍을 파멸시키시렵니까?” 그러자 그분께서 대답하셨다. “내가 그곳에서 마흔다섯 명을 찾을 수만 있다면 파멸시키지 않겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION