라틴어 문장 검색

duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:3)
collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 24:2)
filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:3)
libri per duumviros sacrorum aditi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:1)
cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)
et processerat pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 393:1)
omnium primum, cum velut in controverso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 602:1)
obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 228:2)
multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 262:3)
duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime apparari poterat stratis lectis placavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 155:1)
fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros quaereretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 529:1)
comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 561:1)
is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 18:1)
eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 55:3)
sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent , auctores sint damnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 217:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION