라틴어 문장 검색

praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:2)
- Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:6)
si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:4)
manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:5)
Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:2)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 67:1)
Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:3)
tamen quae notata sunt ad p. 93, 15. *142, 16 scribendum est intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, et;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).643)
...ut lenitas (betae) excitetur acrimonia sinapis.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).647)
Ex valentior rapa, napique, et omnes bulbi, in quibus cepam quoque, et allium numero, quam pastinaca, vel quae radicula appellatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:2)
item firmior brassica, et beta, et porrum, quam lactuca, vel cucurbita, vel asparagus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:3)
ex allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid denique subcrudum aliquis assumsit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 1:2)
At calefaciunt piper, sal, caro omnis jurulenta, allium, cepa, ficus arida, salsamentum, vinum, et quo meracius est eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:1)
item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:3)
lenticula, cui vel beta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION